Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,
- méque honorem ílli habere ómnium máxumum,
- átque ut huc véniat ad me óbsecrare.
- Ílicet.
- séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?
- ánimo hercle homost suo miser,
- quísquis est.
- Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro,
- militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est.
- úsque abegi, áspuli, iússi abiret; tamen
- mánsit: auscultát, observat quám rem agam.
- Novi hóminem nihili.
- íllicinest?
- Íllic est.
- Me íntuetúr gemens;
- traxit ex intimo ventre suspiritum.
- hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
- num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?
- Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam.
- loquere: únde es? cuius es? cúr ausu'sausus es mi inclémenter dicére?