Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- áttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui.
- pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam.
- iubeo vos salvere.
- Noster Cyame, quid agis? ut vales?
- Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero.
- erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi
- dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas.
- Pol haúd perit quod illum tántum amo.
- Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi.
- Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame.
- Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat?
- Vása nolo aúferant: désiccarí iube.
- Ímpudens mecástor, Cyame, es.
- Égone?
- Tu.
- Boná fide?
- tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
- Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?
- Domi.
- Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit,