Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- piscis usque adeo donicum eduxit foras.
- itidem si amator id quod oratur dedit
- atque est benignus potius quam frugi bonae
- adduntur noctes, interim ille hamum vorat,
- si semel amoris poculum accepit meri
- eaque intra pectus se penetravit potio,
- extemplo et ipsus periit et res et fides.
- si iratum scortumst forte amatori suo,
- bis perit amator, ab re atque ab animo simul;
- sin alter altri propitiust, idem perit:
- si raras noctes ducit, ab animo perit;
- sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit.
- †iteca in aedibus lenosis†
- prius quam únum dederis, centum quae poscat parat:
- aut periit aurum aút conscissa pallula est
- aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum
- aut vasum ahenum antiquom aut lectus †laptiles
- aut armariola Graeca, aut aliquid semper est
- quod † petra debeatque amans scorto suo.
- atque haec celamus nos clam magna industria,