Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- domist qui facit improba facta amator,
- qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
- ne apud nos non mundissimum sit;
- puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω.
- quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo,
- néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit.
- nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo
- quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam.
- nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi:
- nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare;
- nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.
- haec cúm video fierí, suffuror súppilo,
- de praéda praedam cápio.
- meretrícem ego item esse reór, mare ut est:
- quod dés devorát nec datís umquam abúndat.
- hoc sáltem: rem sérvat nec úlli ubi sit appáret:
- dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
- velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia
- paene íntulit in paupériem:
- privábit bonís, luce, honóre atque amícis.