Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Hocine mi ob labores tantos tantillum dari?
- Perii hercle ego miser. iam mi auro contra constat filius:
- †etiam num mali pendit addit purpuram. ex Arabia tibi
- attuli tus, Ponto amomum. tene tibi, voluptas mea.
- Accipe hoc, Astaphium, abduce hasce hinc e conspectu Suras.
- Ecquid amas me?
- Nihil ecastor, neque meres.
- Nilne huic sat est?
- ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis
- venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi.
- vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego;
- verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis mé, voluptas mea,
- quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero.
- quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est?
- quis hic homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant
- observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis.
- Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli,
- forás egerónes, bonórum exagógae.
- satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat?
- nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me,