Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.
- bonis ésse oportet déntibus lenám probam,
- adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui,
- male corde consultare, bene lingua loqui.
- meretricem sentis similem ésse condecet,
- quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.
- numquam amatoris meretricem oportet causam noscere,
- quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.
- nec umquam erit probus quísquam amator nisi qui rei inimicust suae.
- nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;
- is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.
- dum habeat, dúm amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.
- aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis quí habent, det locum.
- probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.
- at nós male agere praedicant viri solere secum,
- nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?
- nam ecastor numquam satis dedit suae quísquam amicae amator,
- neque pol nos satis accepimus neque umquam úlla satis poposcit.
- nam quando sterilis est amator ab datis,
- si negat se habere quod det, soli credimus,