Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ibo igitur intro?
- Quippini? tam audacter quam domum ad te;
- nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.
- Quam mox te huc recipis?
- Iam hic ero: propest, profecta quo sum.
- Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.—
- Hahahaé, requievi,
- quia íntro abiit odiúm meum.
- tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu
- loquár liberé quae volam ét quae lubébit.
- huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi,
- nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
- verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,
- magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
- dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,
- iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.
- actutum fortunae solent mutari, varia vitast:
- nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:
- verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.
- si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.