Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus:
- si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,
- verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.
- Heia, haud itast res.
- Ain tu eam me amare?
- Immo unice unum.
- Peperisse audivi.
- Ah obsecro, tace, Diniarche.
- Quid iam?
- Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,
- ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,
- vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.
- Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
- nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.
- Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes,
- ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.
- Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles,
- quoius núnc ista adventum expetit.
- Immo ab eo ut nuntiatumst,
- iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.