Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie
- mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.
- In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,
- facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:
- eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.
- Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari.
- non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,
- sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
- Mala es atque eadem quae soles inlecebra.
- Vt exspectatus
- peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.
- Quid tandem?
- Te unum ex omnibus amat.
- Euge, fundi et aedis,
- per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium?
- Quid vis?
- Estne intus nunc Phronesium?
- Vtut aliis, tibi quidem intus.
- Valetne?
- Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.