Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
  2. tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
Din.
  1. O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,
  2. sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
Ast.
  1. Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.
  2. te dum vivebas noveram.
Din.
  1. An me mortuom arbitrare?
Ast.
  1. Qui potis est, amabo, planius? qui antehac amator summus
  2. habitu'shabitus es , nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
Din.
  1. Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:
  2. rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
Ast.
  1. Amator similest oppidi hostilis.
Din.
  1. Quo argumento est?
Ast.
  1. Quam primum expugnari potis est, tam id optimum est amicae.
Din.
  1. Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:
  2. certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.
Ast.
  1. Si vivit.
Din.
  1. Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.
Ast.
  1. Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?