Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
  2. nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
Ast.
  1. Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:
  2. ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
Din.
  1. Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
  2. volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
Ast.
  1. Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes
  2. habituru'shabiturus es , quí arari solent, ad pueros ire meliust.
  3. hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
Din.
  1. Vtrosque pergnovi probe.
Ast.
  1. Em istoc pol tu otiosu'sotiosus es ,
  2. cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
Din.
  1. Procaciores estis vos, sed illí periuriores;
  2. illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam:
  3. vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
  4. postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
Ast.
  1. Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
  2. et nostram et illorum vicem.
Din.
  1. Qui istuc?
Ast.
  1. Rationem dicam: