Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid vis?
- Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis?
- Archilínem
- †obstetricem.
- Mála tu femina es, oles únde es disciplinam.
- manifesto mendaci, mala, teneo te.
- Quid iam, amabo?
- Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
- nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
- sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?
- Nimis otiosum te arbitror hominem esse.
- Qui arbitrare?
- Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
- Vos mihi dedistis otium.
- Qui, amabo?
- Ego expedibo.
- rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.
- si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
- An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
- habere posse postulas, quin otiosus fias?