Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Enim véro serio, quoniam advenis—
  2. vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium.
Charm.
  1. At etiam maledicis?
Syc.
  1. Immo, salvos quandoquidem advenis—
  2. di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
  3. ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
  4. ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
  5. ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,
  6. ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.
  7. qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.—
Charm.
  1. Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere
  2. videtur tempus venisse atque occasio.
  3. iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus,
  4. quid illí negoti fuerit ante aedis meas.
  5. nam epistula illa mihi concenturiat metum
  6. in corde et illud mille nummum quam rem agat.
  7. numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
  8. nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
  9. sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?
  10. lubet observare quid agat: huc concessero.