Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
- ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
- adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
- cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
- si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
- ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
- condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
- recipe te et recurre petere re recenti.
- Huic, quisquis est,
- gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.
- Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
- memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
- ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
- Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
- oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
- inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
- quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum.
- Ita me di ament, graphicum furem.
- Quid ego quod periit petam?
- nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper.