Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Age si quid agis.
Syc.
  1. Quid ego agam?
Charm.
  1. Aurum redde.
Syc.
  1. Dormitas, senex.
Charm.
  1. Fassu'sfassus es Charmidem dedisse aurum tibi.
Syc.
  1. Scriptum quidem.
Charm.
  1. Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,
  2. dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
Syc.
  1. Quam ob rem?
Charm.
  1. Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides,
  2. quem tibi epistulas dedisse aiebas.
Syc.
  1. Eho, quaeso, an tu is es?
Charm.
  1. Is enim vero sum.
Syc.
  1. Ain tu tandem? is ipsusne es?
Charm.
  1. Aio.
Syc.
  1. Ipsus es?
C.
  1. Ipsus, inquam, Charmides sum.
S.
  1. Ergo ipsusne es?
C.
  1. Ipsissimus.
  2. abin hinc ab oculis?