Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Aio.
Syc.
  1. Ipsus es?
C.
  1. Ipsus, inquam, Charmides sum.
S.
  1. Ergo ipsusne es?
C.
  1. Ipsissimus.
  2. abin hinc ab oculis?
Syc.
  1. Enim véro serio, quoniam advenis—
  2. vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium.
Charm.
  1. At etiam maledicis?
Syc.
  1. Immo, salvos quandoquidem advenis—
  2. di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
  3. ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
  4. ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
  5. ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,
  6. ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.
  7. qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.—
Charm.
  1. Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere
  2. videtur tempus venisse atque occasio.
  3. iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus,