Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quid illí negoti fuerit ante aedis meas.
  2. nam epistula illa mihi concenturiat metum
  3. in corde et illud mille nummum quam rem agat.
  4. numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
  5. nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
  6. sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?
  7. lubet observare quid agat: huc concessero.
Stasimvs
  1. Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
  2. ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
  3. adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.
  4. cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
  5. si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
  6. ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
  7. condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
  8. recipe te et recurre petere re recenti.
Charm.
  1. Huic, quisquis est,
  2. gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.
Stas.
  1. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
  2. memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus