Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
- Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum?
- Quid id ad me attinet?
- dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet.
- prius non is eras quí eras: nunc is factu'sfactus es qui tum non eras.
- Age si quid agis.
- Quid ego agam?
- Aurum redde.
- Dormitas, senex.
- Fassu'sfassus es Charmidem dedisse aurum tibi.
- Scriptum quidem.
- Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,
- dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
- Quam ob rem?
- Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides,
- quem tibi epistulas dedisse aiebas.
- Eho, quaeso, an tu is es?
- Is enim vero sum.
- Ain tu tandem? is ipsusne es?