Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.
- Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.
- Quod ego aurum dem tibi?
- Quod a me te accepisse fassu'sfassus es .
- Aps te accepisse?
- Ita loquor.
- Quis tu homo es?
- Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.
- Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
- abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
- Charmides ego sum.
- Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
- nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula:
- postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu'sfactus es Charmides;
- prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis;
- proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
- Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum?
- Quid id ad me attinet?
- dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet.
- prius non is eras quí eras: nunc is factu'sfactus es qui tum non eras.