Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
Syc.
  1. Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu,
  2. mille nummum.
Charm.
  1. Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
Syc.
  1. Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.
Ch.
  1. Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.
S.
  1. Quod ego aurum dem tibi?
Ch.
  1. Quod a me te accepisse fassu'sfassus es .
S.
  1. Aps te accepisse?
Ch.
  1. Ita loquor.
S.
  1. Quis tu homo es?
Ch.
  1. Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.
Syc.
  1. Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
  2. abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
Ch.
  1. Charmides ego sum.
S.
  1. Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
  2. nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula:
  3. postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu'sfactus es Charmides;
  4. prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis;