Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,
- illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas,
- norisne hominem?
- Ne tu me edepol arbitrare beluam,
- qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.
- an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
- Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
- atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
- mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?
- Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
- si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
- quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
- neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
- quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
- adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
- Vel trecentis.
- Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
- Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu,
- mille nummum.
- Nempe ab ipso id accepisti Charmide?