Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
Syc.
  1. Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,
  2. quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
Charm.
  1. Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,
  2. illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas,
  3. norisne hominem?
Syc.
  1. Ne tu me edepol arbitrare beluam,
  2. qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.
  3. an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
  4. Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
  5. atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
  6. mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?
Charm.
  1. Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
  2. si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
  3. quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
  4. neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
  5. quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
  6. adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
Syc.
  1. Vel trecentis.