Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,
- qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
- nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
- sed quid ais? quo inde isti porro?
- Si animum advortes, eloquar.
- ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
- Sub solio Iovis?
- Ita dico.
- E caelo?
- Atque e medio quidem.
- Eho an etiam ín caelum escendisti?
- Immo horiola advecti sumus,
- usque aqua advorsa per amnem.
- Eho an tu etiam vidisti Iovem?
- Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
- deinde porro—
- Deinde porro nolo quicquam praedices.
- Sed—
- Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,