Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Haben tu amicum aut familiarem quempiam,
- quoi pectus sapiat?
- Edepol haud dicam dolo:
- sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,
- sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,
- ad amici partem an ad inimici pervenant;
- sed tu ex amicis mi es certis certissimus.
- si quid scis me fecisse inscite aut improbe,
- †si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es.
- Scio;
- et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.
- Expecto si quid dicas.
- Primumdum omnium,
- male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
- turpilucricupidum te vocant cives tui;
- tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:
- hostisne an civis comedis, parvi pendere.
- haec cum audio in te dici, discrucior miser.
- Est atque non est mi in manu, Megaronides:
- quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.