Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
  2. sin immutare vis ingenium moribus
  3. aut si demutant mores ingenium tuom
  4. neque eos antiquos servas, ast captas novos
  5. omnibus amicis morbum tu incuties gravem,
  6. ut te videre audireque aegroti sient.
Cal.
  1. Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?
Meg.
  1. Quia omnís bonos bonasque adcurare addecet,
  2. suspicionem et culpam ut ab se segregent.
Cal.
  1. Non potest utrumque fieri.
Meg.
  1. Quapropter?
Cal.
  1. Rogas?
  2. ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:
  3. suspicio est in pectore alieno sita.
  4. nam nunc ego si te surrupuisse suspicer
  5. Iovi coronam de capite ex Capitolio,
  6. qui in columine astat summo: si id non feceris
  7. atque id tamen mihi lubeat suspicarier,
  8. qui tu id prohibere me potes ne suspicer?
  9. sed istúc negoti cupio scire quid siet.