Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Fuitne híc tibi amicus Charmides?
- Est et fuit.
- id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.
- nam postquam hic eius rem confregit filius
- videtque ípse ad paupertatem protractum esse se
- suamque filiam esse adultam virginem,
- simul eius matrem suamque uxorem mortuam,
- quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,
- mihi conmendavit virginem gnatam suam
- et rem suam omnem et illúm corruptum filium.
- haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet.
- Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,
- qui tuae mandatus est fide et fiduciae,
- quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?
- ei rei óperam dare te fuerat aliquanto aequius,
- si qui probiorem facere posses, non uti
- in eandem tute accederes infamiam
- malumque ut eius cum tuo mísceres malo.
- Quid feci?
- Quod homo nequam.