Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Satis scite et probe;
- quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.
- sed epistulas quando opsignatas adferet,
- sed quom opsignatas attulerit epistulas
- nonne arbitraris eum adulescentem anuli
- paterni signum novisse?
- Etiam tu taces?
- sescentae ad eam rem causae possunt conligi:
- illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.†
- iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,
- apud pórtitorem eas resignatas sibi
- inspectasque esse. in huius modi negotio
- diem sermone terere segnities merast:
- quam vis sermones possunt longi texier.
- abi ad thensaurum iam confestim clanculum,
- servos ancillas amove. atque audin?
- Quid est?
- Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face,
- nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.
- quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves?