Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,
  2. continuo operíto denuo; sed clanculum,
  3. sicut praecepi; cunctos exturba aedibus.
Call.
  1. Ita faciam.
Meg.
  1. At énim nimis lóngo sermone utimur,
  2. diem conficimus quod iam properatost opus.
  3. nihil est de signo quod vereare; me vide:
  4. lepida est illa caúsa, ut commemoravi, dicere
  5. apud pórtitores esse inspectas. denique
  6. diei tempus non vides? quid illúm putas,
  7. natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust.
  8. quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst,
  9. adferre, non petere hinc se dicet.
Call.
  1. Iam sat est.
Meg.
  1. Ego sycophantam iam conduco de foro
  2. epistulasque iam consignabo duas,
  3. eumque húc ad adulescentem meditatum probe
  4. mittam.
Call.
  1. Eo ego igitur intro ad officium meum.
  2. tu istuc age.—