Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Is homo exornetur graphice in peregrinum modum;
- quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia
- veniat, salutem ei nuntiet verbis patris:
- illum bene gerere rem et valere et vivere,
- et eum rediturum actutum; ferat epistulas
- duas, éas nos consignemus, quasi sint a patre:
- det alteram illi, álteram dicat tibi
- dare sese velle.
- Perge porro dicere.
- Seque aurum ferre virgini dotem a patre
- dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.
- tenes iam?
- Propemodo, atque ausculto perlubens.
- Tum tú igitur demum adulescenti aurum dabis,
- ubi erit locata virgo in matrimonium.
- Scite hercle sane.
- Hoc, ubi thensaurum effoderis,
- suspicionem ab adulescente amoveris:
- censebit aurum esse a patre allatum tibi,
- tu de thensauro sumes.