Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
Call.
  1. Dum occasio ei rei reperiatur, interim
  2. ab amico alicunde mutuom argentum rogem.
Meg.
  1. Potin est ab amico alicunde exorari?
Call.
  1. Potest.
Meg.
  1. Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris:
  2. mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.
Call.
  1. Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.
Meg.
  1. Sed vide consilium, si placet.
Call.
  1. Quid consilist?
Meg.
  1. Scitum, ut ego opinor, consilium inveni.
Call.
  1. Quid est?
Meg.
  1. Homo cónducatur aliquis iam, quantum potest,
  2. quasi sit peregrinus.
Call.
  1. Quid is scit facere postea?
  2. ignota facie, quae hic non visitata sit;
  3. mendacilocum aliquem
Call.
  1. Quid is scit facere postea?
  2. falsidicum, confidentem.
Call.
  1. Quid tum postea?