Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. post adeas tute Philtonem et dotem dare
  2. te ei dicas, facere id eius ob amícitiam patris.
  3. verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio
  4. te in crimen populo ponat atque infamiam;
  5. non temere dicant te benignum virgini:
  6. datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,
  7. ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data
  8. columem te sistere illi, et detraxe autument.
  9. nunc si opperiri vis adventum Charmidi,
  10. perlongumst: huic ducendi interea abscesserit
  11. lubido; atque ea condicio huic vel primaria est.
Call.
  1. Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.
  2. vide si hóc utibile magis atque in rem deputas,
  3. ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.
  4. sed ut égo nunc adulescenti thensaurum indicem
  5. indomito, pleno amoris ac lasciviae?
  6. minime, minime hercle vero. nam certo scio,
  7. locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit;
  8. quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat
  9. neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.