Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.—
- Abiit hercle ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.
- hic quoque hinc ábiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,
- nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,
- fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest.
- video caculam militarem me futurum haud longius:
- ad aliquem regem in saginam erus sése coniciet meus;
- credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore
- et capturum spolia ibi illum quí meo ero adversus venerit.
- egomet autem quom extemplo arcum mihi et pharetram et ságittas sumpsero,
- cassidem in caput, dormibo placide ín tabernaculo.
- ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom
- dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.—
- Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo
- potest fíeri prosus quin dos detur virgini.
- Namque hercle honeste fieri ferme non potest,
- ut eam perpetiar ire in matrimonium
- sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
- Parata dos domist; nisi expectare vis,
- ut eam sine dote frater nuptum conlocet.