Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. vivit victuraque est.
Meg.
  1. Bene hercle nuntias,
  2. deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.
Cal.
  1. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
Meg.
  1. Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
  2. faxo haud tantillum dederis verborum mihi.
Cal.
  1. Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
Meg.
  1. Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
Cal.
  1. Habeas ut nanctu'snanctus es : nota mala res optumast.
  2. nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
Meg.
  1. Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur.
  2. sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia;
  3. nam ego dedita opera huc ad te advenio.
Cal.
  1. Quid venis?
Meg.
  1. Malis te ut verbis multis multum obiurigem.
Cal.
  1. Men?
Meg.
  1. Numquis est hic alius praeter me atque te?
Cal.
  1. Nemost.
Meg.
  1. Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem?
  2. nisi tu me mihimet censes dicturum male.