Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
- Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
- id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
- atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,
- effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
- cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
- mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
- id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
- Non enim póssum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, πάλιν.
- facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
- hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.
- etiam ob stultitiam tuam te † curis multabo mina.
- Quid tibi intérpellatio aut in consilium huc accessio est?
- Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero.
- I hac mecum domum,
- Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.
- Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:
- si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,
- sine dote, neque tu hinc abituru'sabiturus es , quod meum erit id erit tuom;
- sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi,