Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. atque sí eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati—
  2. ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
Lesb.
  1. Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.
  2. sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam.
  3. meam vis sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit
  4. me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
  5. esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
  6. numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.
  7. sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius.
Lys.
  1. Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi
  2. atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
Lesb.
  1. Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,
  2. sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
  3. me germanam meam sororem in concubinatum tibi,
  4. si sine dote dem, dedisse magis quam in matrimonium.
  5. quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
  6. té honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
  7. tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
Lys.
  1. Quid? te dictatorem censes fore, si aps té agrum acceperim?
Lesb.
  1. Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen