Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;
- ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
- et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
- At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere †
- perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;
- et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
- tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
- in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
- pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;
- scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi
- pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.
- ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;
- atque is mores hominum moros et morosos efficit:
- minus placet magis quód suadetur, quod dissuadetur placet;
- quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;
- ille qui aspéllit is compellit, ille qui cónsuadet vetat.
- insanum et malumst in hospítium devorti ad Cupidinem.
- sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.
- si istuc, ut conare, facis † indicium tuom incendes genus;
- tum igitur tibi aquae érit cupido, genus qui restinguas tuom,