Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ipse exit Lesbonicus cum servo foras.
- Minus quíndecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
- minas quadraginta accepisti a Callicle.
- estne hoc quod dico, Stasime?
- Quom considero,
- meminisse videor fieri.
- Quid factumst eo?
- Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
- piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
- holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
- non hercle minus divorse distrahitur cito,
- quam si tu obicias formicis papaverem.
- Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
- Quid quod dedisti scortis?
- Ibidem una traho.
- Quid quod égo defrudavi?
- Em, istaec ratio maxumast.
- Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
- nisi tu immortale rere esse argentum tibi.
- Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,