Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- postquam comedit rem, post rationem putat.
- Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
- Ratio quidem hercle apparet: argentum οἴχεται.
- minas quadraginta accepisti a Callicle,
- et ille aédis mancipio abs te accepit?
- Admodum.
- Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
- pater quom peregre veniet, in portast locus,
- nisi forte in ventrem filio conrepserit.
- Trapezítae mille drachumarúm Olympico,
- quas de ratione dehibuisti, redditae?
- Nempe quás spopondi.
- Immó quas dependi inquito
- †qua sponsione pronuper tu exactus es
- pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
- Factum.
- Vt quidem illud perierit.
- Factum id quoque est.
- nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
- Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.