Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. sed adde ad istam gratiam unum.
P.
  1. Quid id est autem unum?
L.
  1. Eloquar.
  2. tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas.
Phil.
  1. Eccere.
Lys.
  1. Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
  2. gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
Phil.
  1. Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.
  2. dabitur opera.
Lys.
  1. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;
  2. Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.—
Phil.
  1. Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo;
  2. verum meliora sunt quam quae deterruma.
  3. sed hoc me únum consolatur atque animum meum,
  4. quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet
  5. consulit advorsum filium, nugas agit:
  6. miser ex animo fit, factius nihilo facit.
  7. suae senectúti is acriorem hiemem parat,
  8. quom illam importunam tempestatem conciet.
  9. sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum