Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
- Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
- et aliis qui comitati simus benevolentibus.
- Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
- cuí egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
- Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
- qui illic habitat.
- Quin comedit quod fuit, quod non fuit?
- Ne opprobra, pater; múlta eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
- Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
- nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
- eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
- Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum
- vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
- Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
- sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.
- agedum eloquere, quid dare illi nunc vis?
- Nil quicquam, pater;
- tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.
- An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?