Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
- Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,
- qui quidem núsquam per virtutem rem confregit, atque eget;
- nil moror eum tíbi esse amicum cum eius modi virtutibus.
- Quia sine omni malitiast, tolerare eius égestatem volo.
- De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
- nam et illud quod dat perdit ét illi prodit vitam ad miseriam.
- non eo haec díco, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
- sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
- ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
- Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
- Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.
- Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
- multa bóna bene parta habemus, bene si amico feceris
- ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
- De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
- Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?
- “quod habes né habeas et illúc quod non habes habeas, malum,
- quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.”
- Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,