Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. nólo ego cum ímprobis té viris, gnáte mi,
  2. neque ín via, neque ín foro necúllum sermonem éxsequi
  3. nóvi ego hoc saeculum móribus quíbus siet:
  4. malús bonum malum ésse volt, ut sít sui similis;
  5. turbánt, miscent morés mali: rapáx avarus ínvidus
  6. sacrúm profanum, públicum privátum habent, hiúlca gens.
  7. haec égo doleo, haec súnt quae me excruciánt, haec dies
  8. noctésque tibi canto út caveas.
  9. quod mánu non queunt tangére tantum fas hábent quo manus abstíneant,
  10. cetéra: rape trahe, fuge láte—lacrumas
  11. haec míhi quom video elíciunt,
  12. quia ego ád hoc genus hominum dúravi.
  13. quin príus me ad plures pénetravi?
  14. nam hi móres maiorúm laudant, eosdém lutitant quos cónlaudant.
  15. hisce égo de artibus gratiám facio, ne cólas neve imbuas íngenium.
  16. meo módo et moribus vivito ántiquis,
  17. quae ego tíbi praecipio, ea fácito.
  18. nihil égo istos moror faeceós mores, turbidós, quibus boni dedécorant se.
  19. haec tíbi si mea imperiá capesses, multá bona in pectore cónsident.
Lys.
  1. Sémper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia