Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. procul abhibendu'sabhibendus es atque abstandu'sabstandus es ,
  2. nam qui ín amorem praecípitavit,
  3. peiús perit quasi saxó saliat:
  4. apagé te, Amor, tuas res tíbi habeto,
  5. Amor, míhi amicus ne fúas umquam;
  6. sunt támen quos miseros máleque habeas,
  7. quos tíbi obnoxios fecísti.
  8. certúmst ad frugem adplicáre animum,
  9. quamquam íbi labos grandis cápitur.
  10. boni síbi haec expetúnt, rem, fídem, honorem,
  11. gloriam ét gratiam: hoc probis prétiumst.
  12. eo míhi magis lubet cum próbis potius
  13. quam cum ímprobis vivere vánidicis.
Philto
  1. Quo illíc homo foras se pénetravit ex
  2. aedíbus?
Lys.
  1. Pater, adsum, imperá quidvis,
  2. neque tíbi ero in mora neque látebrose
  3. me abs tuó conspectu occúltabo.
Ph.
  1. Féceris pár tuis ceteris fáctis,
  2. patrém tuom si pércoles per pietatem.