Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. dá mihi hoc, mél meum, sí me amas, si aúdes.
  2. ibi ille cuculus: “ocelle mi, fiat:
  3. ét istuc et si ámplius vís dari, dábitur.”
  4. ibi ílla pendentém ferit: iam amplius orat;
  5. nón satis id ést mali, ni ámplius étiam,
  6. quód ecbibit, quód comest, quód facit súmpti.
  7. nóx datur: dúcitur fámilia tóta,
  8. véstiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae,
  9. cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii,
  10. raptóres panis et peni;
  11. fit ípse, dum illis comis est, inóps amator.
  12. haec égo quom ago cúm meo animo ét recolo,
  13. ubi quí eget, quam preti sít parvi:
  14. apagé te, Amor, nón places níl te utor;
  15. quamquam íllud est dúlce, esse ét bibere,
  16. Amór amara dát tamen, satis quod aegre sit:
  17. fugit fórum, fugitat suos cógnatos,
  18. fugat ípsus se ab suo cóntutu,
  19. neque eúm sibi amicum vólunt dici.
  20. millé modis, Amor, ignórandu'signorandus es ,