Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ut liceat possidere hanc nomen fabulam.
- tantum est. valete, adeste cum silentio.—
- Amicum castigare ob meritam noxiam
- immoene est facinus, verum in aetate utile
- et conducibile. nám ego amicum hodie meum
- concastigabo pro commerita noxia,
- invitus, ni id me invitet ut faciam fides.
- nam hic nimium morbus mores invasit bonos;
- ita plerique omnes iam sunt intermortui.
- sed dum illi aegrotant, interim mores mali
- quasi herba inrigua succrevere uberrime:
- eorúm licet iam metere messem maxumam,
- neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali.
- nimioque hic pluris pauciorum gratiam
- faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus.
- ita vincunt illud conducibile gratiae,
- quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt
- remoramque faciunt rei privatae et publicae.
- Larem corona nostrum decorari volo.
- uxor, venerare ut nobis haec habitatio