Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.
- Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.
- Adest. em illaé sunt aedes, i intro nunciam.—
- nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam
- deducam, si quidem operam dare promittitis.
- nunc igitur primum quaé ego sim et quae illaec siet,
- huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis.
- primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;
- tum hánc mihi gnatam esse voluit Inopiam.
- sed ea huc quid introierit impulsu meo
- accipite et date vocivas aures dum eloquor.
- adulescens quidam est, quí in hisce habitat aedibus;
- is rem paternam me adiutrice perdidit.
- quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui,
- dedi ei meam gnatam, quicum aétatem exigat.
- sed de argumento ne exspectetis fabulae:
- senes qui huc venient, ei rem vobis aperient.
- huic Graece nomen est Thensauro fabulae:
- Philemo scripsit, Plautus vertit barbare,
- nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat