Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Sed quid ais?
- Quid vis?
- Vbi nunc adulescens habet?
- Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit.
- Istuc volebam scire. i sane nunciam.
- sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te ést?
- Itast,
- iuxtaque eam cúro cum mea.
- Recte facis.
- Numquid, prius quam abeo, me rogaturu'srogaturus es ?—
- Vale.
- nihil est profecto stultius neque stolidius
- neque mendaciloquius neque argutum magis,
- neque confidentiloquius neque peiurius,
- quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.
- atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,
- qui illorum verbis falsis acceptor fui,
- qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.
- quod quísque in animo habet aut habiturust sciunt,
- sciunt íd quod in aurem rex reginae dixerit,