Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;
- quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.
- falson an vero laudent, culpent quem velint,
- non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.
- omnes mortales hunc aiebant Calliclem
- indignum civitate hac esse et vivere,
- bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.
- ego de eórum verbis famigeratorum insciens
- prosilui amicum castigatum innoxium.
- quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,
- unde quídquid auditum dicant, nisi id appareat,
- famigeratori res sit cum damno et malo,
- hoc ita si fiat, publico fiat bono,
- pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,
- occlusioremque habeant stultiloquentiam.—
- Multás res simítu in meó corde vórso,
- multum ín cogitándo dolórem indipíscor:
- egomét me coquo ét macero ét defetígo,
- magíster mihi éxercitór animus núnc est.
- sed hóc non liquét neque satís cogitátumst,