Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?
  2. qui emisset, eius essetne ea pecunia?
  3. emi egomet potius aedis, argentum dedi
  4. thensauri causa, ut salvom amico traderem.
  5. neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:
  6. illi redemi rusum, a me argentum dedi.
  7. haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,
  8. ego me fecisse confiteor, Megaronides.
  9. em mea malefacta, em meam aváritiam tibi;
  10. hascine propter res maledicas famas ferunt.
Meg.
  1. παῦσαι, vicisti castigatorem tuom:
  2. occlusti linguam, nihil est quod respondeam.
Cal.
  1. Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves
  2. communicesque hanc mecum meam provinciam.
Meg.
  1. Polliceor operam.
Cal.
  1. Ergo ubi eris paulo post?
Meg.
  1. Domi.
Cal.
  1. Numquid vis?
Meg.
  1. Cures tuam fidem.
Cal.
  1. Fíet sedulo.