Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quae mihi mandatast, habeo dotem únde dem,
  2. ut eam in se dignam condicionem conlocem.
Meg.
  1. Pro di immortales, verbis paucis quam cito
  2. alium fecisti me, alius ad te veneram.
  3. sed ut occepisti, perge porro proloqui.
Cal.
  1. Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam
  2. et meam fidelitatem et celata omnia
  3. paene ille ignavos funditus pessum dedit.
Meg.
  1. Quidum?
Cal.
  1. Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,
  2. me apsente atque insciente, inconsultu meo,
  3. aedis venalis hasce inscripsit litteris.
Meg.
  1. Adesurivit magis et ínhiavit acrius
  2. lupus, observavit dum dormitarent canes:
  3. gregem universum voluit totum avortere.
Cal.
  1. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.
  2. sed nunc rogare ego vicissim te volo:
  3. quid fuit officium meum me facere? face sciam;
  4. utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,
  5. adversum quam eius me opsecravisset pater,